Add parallel Print Page Options

11 Anno quarto regnantibus Ptolemaeo et Cleopatra, attulerunt Dosithaeus, qui se sacerdotem et Levitici generis ferebat, et Ptolemaeus filius ejus, hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemaei filium in Jerusalem.

Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochaeus filius Jairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Benjamin:

homo Judaeus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulae regiae.

Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Jerusalem cum Jechonia rege Juda.

Et hoc ejus somnium fuit: apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terraemotus, et conturbatio super terram:

et ecce duo dracones magni, paratique contra se in praelium.

Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes, ut pugnarent contra gentem justorum.

Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiae, et ingens formido super terram.

Conturbataque est gens justorum timentium mala sua, et praeparata ad mortem.

10 Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus creavit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit.

11 Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos.

12 Quod cum vidisset Mardochaeus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium.