Add parallel Print Page Options

95 Canticum ipsi David, quando domus aedificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra.

Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus.

Annuntiate inter gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus.

Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.

Quoniam omnes dii gentium daemonia; Dominus autem caelos fecit.

Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.

Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem;

afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus;

adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra;

10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur; judicabit populos in aequitate.

11 Laetentur caeli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo ejus;

12 gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum

13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua.