Add parallel Print Page Options

15 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:

Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae, quam ego dabo vobis,

et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus:

offeret quicumque immolaverit victimam, sacrificium similae, decimam partem ephi, conspersae oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin:

et vinum ad liba fundenda ejusdem mensurae dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos

et arietes erit sacrificium similae duarum decimarum, quae conspersa sit oleo tertiae partis hin:

et vinum ad libamentum tertiae partis ejusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino.

Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas,

dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo, quod habeat medium mensurae hin:

10 et vinum ad liba fundenda ejusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino.

11 Sic facies

12 per singulos boves et arietis et agnos et haedos.

13 Tam indigenae quam peregrini

14 eodem ritu offerent sacrificia.

15 Unum praeceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terrae.

16 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:

17 Loquere filiis Israel, et dices ad eos:

18 Cum veneritis in terram, quam dabo vobis,

19 et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino

20 de cibis vestris. Sicut de areis primitias separatis,

21 ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino.

22 Quod si per ignorantiam praeterieritis quidquam horum, quae locutus est Dominus ad Moysen,

23 et mandavit per eum ad vos, a die qua coepit jubere et ultra,

24 oblitaque fuerit facere multitudo: offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificum ejus ac liba, ut caeremoniae postulant, hircumque pro peccato:

25 et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israel, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo:

26 et dimittetur universae plebi filiorum Israel, et advenis qui peregrinantur inter eos: quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam.

27 Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo:

28 et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino: impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi.

29 Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes.

30 Anima vero, quae per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo:

31 verbum enim Domini contempsit, et praeceptum illius fecit irritum: idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam.

32 Factum est autem, cum essent filii Israel in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati,

33 obtulerunt eum Moysi et Aaron et universae multitudini.

34 Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent.

35 Dixitque Dominus ad Moysen: Morte moriatur homo iste: obruat eum lapidibus omnis turba extra castra.

36 Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus, et mortuus est, sicut praeceperat Dominus.

37 Dixit quoque Dominus ad Moysen:

38 Loquere filiis Israel, et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas:

39 quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes,

40 sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea, sintque sancti Deo suo.

41 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra AEgypti, ut essem Deus vester.