Add parallel Print Page Options

Et factum est, ut audierunt gentes in circuitu quia aedificatum est altare et sanctuarium sicut prius, iratae sunt valde:

et cogitabant tollere genus Jacob, qui erant inter eos, et coeperunt occidere de populo, et persequi.

Et debellabat Judas filios Esau in Idumaea, et eos qui erant in Acrabathane, quia circumsedebant Israelitas: et percussit eos plaga magna.

Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum, insidiantes ei in via.

Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos, et anathematizavit eos, et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant.

Et transivit ad filios Ammon, et invenit manum fortem, et populum copiosum, et Timotheum ducem ipsorum:

et commisit cum eis praelia multa, et contriti sunt in conspectu eorum, et percussit eos:

et cepit Gazer civitatem et filias ejus, et reversus est in Judaeam.

Et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus Israelitas, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos: et fugerunt in Datheman munitionem.

10 Et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus, dicentes: Congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant,

11 et parant venire, et occupare munitionem, in quam confugimus: et Timotheus est dux exercitus eorum.

12 Nunc ergo veni, et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis.

13 Et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt: et captivas duxerunt uxores eorum, et natos, et spolia, et peremerunt illic fere mille viros.

14 Et adhuc epistolae legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilaea conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba haec:

15 dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida, et Tyro, et Sidone: et repleta est omnis Galilaea alienigenis, ut nos consumant.

16 Ut audivit autem Judas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant, et expugnabantur ab eis.

17 Dixitque Judas Simoni fratri suo: Elige tibi viros, et vade, et libera fratres tuos in Galilaea: ego autem et frater meus Jonathas ibimus in Galaaditim.

18 Et reliquit Josephum filium Zachariae, et Azariam, duces populi, cum residuo exercitu in Judaea ad custodiam:

19 et praecepit illis, dicens: Praeestote populo huic: et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur.

20 Et partiti sunt Simoni viri tria millia, ut iret in Galilaeam: Judae autem octo millia in Galaaditim.

21 Et abiit Simon in Galilaeam, et commisit praelia multa cum gentibus: et contritae sunt gentes a facie ejus, et persecutus est eos usque ad portam

22 Ptolemaidis: et ceciderunt de gentibus fere tria millia virorum. Et accepit spolia eorum,

23 et assumpsit eos qui erant in Galilaea et in Arbatis, cum uxoribus, et natis, et omnibus quae erant illis, et adduxit in Judaeam cum laetitia magna.

24 Et Judas Machabaeus, et Jonathas frater ejus, transierunt Jordanem, et abierunt viam trium dierum per desertum.

25 Et occurrerunt eis Nabuthaei, et susceperunt eos pacifice, et narraverunt eis omnia quae acciderant fratribus eorum in Galaaditide,

26 et quia multi ex eis comprehensi sunt in Barasa, et Bosor, et in Alimis, et in Casphor, et Mageth, et Carnaim: hae omnes civitates munitae et magnae.

27 Sed et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi, et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his, et comprehendere, et tollere eos in una die.

28 Et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente, et occupavit civitatem: et occidit omnem masculum in ore gladii, et accepit omnia spolia eorum, et succendit eam igni.

29 Et surrexerunt inde nocte, et ibant usque ad munitionem.

30 Et factum est diluculo, cum elevassent oculos suos, ecce populus multus, cujus non erat numerus, portantes scalas et machinas ut comprehenderent munitionem, et expugnarent eos.

31 Et vidit Judas quia coepit bellum, et clamor belli ascendit ad caelum sicut tuba, et clamor magnus de civitate:

32 et dixit exercitui suo: Pugnate hodie pro fratribus vestris.

33 Et venit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis, et clamaverunt in oratione.

34 Et cognoverunt castra Timothei quia Machabaeus est, et refugerunt a facie ejus: et percusserunt eos plaga magna. Et ceciderunt ex eis in die illa fere octo millia virorum.

35 Et divertit Judas in Maspha, et expugnavit, et cepit eam: et occidit omnem masculum ejus, et sumpsit spolia ejus, et succendit eam igni.

36 Inde perrexit, et cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et reliquas civitates Galaaditidis.

37 Post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium, et castra posuit contra Raphon trans torrentem.

38 Et misit Judas speculari exercitum: et renuntiaverunt ei, dicentes: Quia convenerunt ad eum omnes gentes quae in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis:

39 et Arabas conduxerunt in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in praelium. Et abiit Judas obviam illis.

40 Et ait Timotheus principibus exercitus sui: Cum appropinquaverit Judas, et exercitus ejus, ad torrentem aquae: si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos;

41 si vero timuerit transire, et posuerit castra extra flumen, transfretamus ad eos, et poterimus adversus illum.

42 Ut autem appropinquavit Judas ad torrentem aquae, statuit scribas populi secus torrentem, et mandavit eis, dicens: Neminem hominem reliqueritis, sed veniant omnes in praelium.

43 Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum, et contritae sunt omnes gentes a facie eorum, et projecerunt arma sua, et fugerunt ad fanum, quod erat in Carnaim.

44 Et occupavit ipsam civitatem, et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso: et oppressa est Carnaim, et non potuit sustinere contra faciem Judae.

45 Et congregavit Judas universos Israelitas, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum, et uxores eorum, et natos, et exercitum magnum valde, ut venirent in terram Juda.

46 Et venerunt usque Ephron: et haec civitas magna in ingressu posita, munita valde, et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat.

47 Et incluserunt se qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus: et misit ad eos Judas verbis pacificis,

48 dicens: Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram: et nemo vobis nocebit, tantum pedibus transibimus. Et nolebant eis aperire.

49 Et praecepit Judas praedicare in castris, ut applicarent unusquisque in quo erat loco:

50 et applicuerunt se viri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte, et tradita est civitas in manu ejus:

51 et peremerunt omnem masculum in ore gladii, et eradicavit eam, et accepit spolia ejus: et transivit per totam civitatem super interfectos.

52 Et transgressi sunt Jordanem in campo magno, contra faciem Bethsan.

53 Et erat Judas congregans extremos, et exhortabatur populum per totam viam, donec venirent in terram Juda:

54 et ascenderunt in montem Sion cum laetitia, et gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace.

55 Et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad, et Simon frater ejus in Galilaea contra faciem Ptolemaidis,

56 audivit Josephus Zachariae filius, et Azarias princeps virtutis, res bene gestas, et praelia quae facta sunt,

57 et dixit: Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adversus gentes quae in circuitu nostro sunt.

58 Et praecepit his qui erant in exercitu suo, et abierunt Jamniam.

59 Et exivit Gorgias de civitate, et viri ejus obviam illis in pugnam.

60 Et fugati sunt Josephus et Azarias usque in fines Judaeae: et ceciderunt illo die de populo Israel ad duo millia viri, et facta est fuga magna in populo:

61 quia non audierunt Judam, et fratres ejus, existimantes fortiter se facturos.

62 Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Israel.

63 Et viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israel, et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum.

64 Et convenerunt ad eos fausta acclamantes.

65 Et exivit Judas et fratres ejus, et expugnabant filios Esau in terra quae ad austrum est, et percussit Chebron et filias ejus: et muros ejus, et turres succendit igni in circuitu.

66 Et movit castra ut iret in terram alienigenarum, et perambulabat Samariam.

67 In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in praelium.

68 Et declinavit Judas in Azotum in terram alienigenarum, et diruit aras eorum, et sculptilia deorum ipsorum succendit igni: et cepit spolia civitatum, et reversus est in terram Juda.