Add parallel Print Page Options

11 Et rex AEgypti congregavit exercitum, sicut arena quae est circa oram maris, et naves multas: et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo, et addere illud regno suo.

Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates, et occurrebant ei: quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset.

Cum autem introiret civitatem Ptolemaeus, ponebat custodias militum in singulis civitatibus.

Et ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum igni, et Azotum, et cetera ejus demolita, et corpora projecta, et eorum, qui caesi erant in bello, tumulos quos fecerant secus viam.

Et narraverunt regi quia haec fecit Jonathas, ut invidiam facerent ei: et tacuit rex.

Et occurrit Jonathas regi in Joppen cum gloria, et invicem se salutaverunt, et dormierunt illic.

Et abiit Jonathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus: et reversus est in Jerusalem.

Rex autem Ptolemaeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam, et cogitabat in Alexandrum consilia mala.

Et misit legatos ad Demetrium, dicens: Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui:

10 poenitet enim me quod dederim illi filiam meam: quaesivit enim me occidere.

11 Et vituperavit eum, propterea quod concupierat regnum ejus.

12 Et abstulit filiam suam, et dedit eam Demetrio, et alienavit se ab Alexandro, et manifestae sunt inimicitiae ejus.

13 Et intravit Ptolemaeus Antiochiam, et imposuit duo diademata capiti suo, AEgypti et Asiae.

14 Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus: quia rebellabant qui erant in locis illis.

15 Et audivit Alexander, et venit ad eum in bellum: et produxit Ptolemaeus rex exercitum, et occurrit ei in manu valida, et fugavit eum.

16 Et fugit Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur: rex autem Ptolemaeus exaltatus est.

17 Et abstulit Zabdiel Arabs caput Alexandri, et misit Ptolemaeo.

18 Et rex Ptolemaeus mortuus est in die tertia: et qui erant in munitionibus, perierunt ab his qui erant intra castra.

19 Et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo.

20 In diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Judaea, ut expugnarent arcem quae est in Jerusalem: et fecerunt contra eam machinas multas.

21 Et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem Demetrium, et renuntiaverunt ei quod Jonathas obsideret arcem.

22 Et ut audivit, iratus est: et statim venit ad Ptolemaidam, et scripsit Jonathae ne obsideret arcem, sed occurreret sibi ad colloquium festinato.

23 Ut audivit autem Jonathas, jussit obsidere: et elegit de senioribus Israel, et de sacerdotibus, et dedit se periculo.

24 Et accepit aurum, et argentum, et vestem, et alia xenia multa, et abiit ad regem Ptolemaidam: et invenit gratiam in conspectu ejus,

25 et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua.

26 Et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante eum fuerant: et exaltavit eum in conspectu omnium amicorum suorum,

27 et statuit ei principatum sacerdotii, et quaecumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem amicorum.

28 Et postulavit Jonathas a rege ut immunem faceret Judaeam, et tres toparchias, et Samariam et confines ejus: et promisit ei talenta trecenta.

29 Et consensit rex: et scripsit Jonathae epistolas de his omnibus, hunc modum continentes:

30 Rex Demetrius fratri Jonathae salutem, et genti Judaeorum.

31 Exemplum epistolae, quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis, misimus ad vos ut sciretis:

32 Rex Demetrius Lastheni parenti salutem.

33 Genti Judaeorum amicis nostris, et conservantibus quae justa sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent.

34 Statuimus ergo illis omnes fines Judaeae, et tres civitates, Lydan, et Ramathan, quae additae sunt Judaeae ex Samaria, et omnes confines earum, sequestrari omnibus sacrificantibus in Jerosolymis pro his quae ab eis prius accipiebat rex per singulos annos, et pro fructibus terrae et pomorum.

35 Et alia quae ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore, remittimus eis: et areas salinarum, et coronas, quae nobis deferebantur,

36 omnia ipsis concedimus: et nihil horum irritum erit, ex hoc, et in omne tempus.

37 Nunc ergo curate facere horum exemplum, et detur Jonathae, et ponatur in monte sancto, in loco celebri.

38 Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium: et inimici erant ei omnes exercitus patrum ejus.

39 Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius: et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium, et ivit ad Emalchuel Arabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri:

40 et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui: et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius, et inimicitias exercituum ejus adversus illum. Et mansit ibi diebus multis.

41 Et misit Jonathas ad Demetrium regem, ut ejiceret eos qui in arce erant in Jerusalem, et qui in praesidiis erant: quia impugnabant Israel.

42 Et misit Demetrius ad Jonathan, dicens: Non haec tantum faciam tibi, et genti tuae, sed gloria illustrabo te, et gentem tuam, cum fuerit opportunum.

43 Nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros: quia discessit omnis exercitus meus.

44 Et misit ei Jonathas tria millia virorum fortium Antiochiam: et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum.

45 Et convenerunt qui erant de civitate, centum viginti millia virorum, et volebant interficere regem.

46 Et fugit rex in aulam: et occupaverunt qui erant de civitate, itinera civitatis, et coeperunt pugnare.

47 Et vocavit rex Judaeos in auxilium, et convenerunt omnes simul ad eum, et dispersi sunt omnes per civitatem:

48 et occiderunt in illa die centum millia hominum, et succenderunt civitatem, et ceperunt spolia multa in die illa, et liberaverunt regem.

49 Et viderunt qui erant de civitate, quod obtinuissent Judaei civitatem sicut volebant: et infirmati sunt mente sua, et clamaverunt ad regem cum precibus, dicentes:

50 Da nobis dextras, et cessent Judaei oppugnare nos, et civitatem.

51 Et projecerunt arma sua, et fecerunt pacem, et glorificati sunt Judaei in conspectu regis, et in conspectu omnium qui erant in regno ejus, et nominati sunt in regno: et regressi sunt in Jerusalem habentes spolia multa.

52 Et sedit Demetrius rex in sede regni sui: et siluit terra in conspectu ejus.

53 Et mentitus est omnia quaecumque dixit, et abalienavit se a Jonatha, et non retribuit ei secundum beneficia quae sibi tribuerat, et vexabat eum valde.

54 Post haec autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adolescens, et regnavit, et imposuit sibi diadema.

55 Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum: et fugit, et terga vertit.

56 Et accepit Tryphon bestias, et obtinuit Antiochiam.

57 Et scripsit Antiochus adolescens Jonathae, dicens: Constituo tibi sacerdotium, et constituo te super quatuor civitates, ut sis de amicis regis.

58 Et misit illi vasa aurea in ministerium, et dedit ei potestatem bibendi in auro, et esse in purpura, et habere fibulam auream:

59 et Simonem fratrem ejus constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines AEgypti.

60 Et exiit Jonathas, et perambulabat trans flumen civitates: et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium, et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate.

61 Et abiit inde Gazam: et concluserunt se qui erant Gazae: et obsedit eam, et succendit quae erant in circuitu civitatis, et praedatus est ea.

62 Et rogaverunt Gazenses Jonathan, et dedit illis dexteram: et accepit filios eorum obsides, et misit illos in Jerusalem: et perambulavit regionem usque Damascum.

63 Et audivit Jonathas quod praevaricati sunt principes Demetrii in Cades, quae est in Galilaea, cum exercitu multo, volentes eum removere a negotio regni:

64 et occurrit illis: fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam.

65 Et applicuit Simon ad Bethsuram, et expugnabat eam diebus multis, et conclusit eos.

66 Et postulaverunt ab eo dextras accipere, et dedit illis: et ejecit eos inde, et cepit civitatem, et posuit in ea praesidium.

67 Et Jonathas et castra ejus applicuerunt ad aquam Genesar, et ante lucem vigilaverunt in campo Asor:

68 et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo, et tendebant ei insidias in montibus: ipse autem occurrit ex adverso.

69 Insidiae vero exsurrexerunt de locis suis, et commiserunt praelium.

70 Et fugerunt qui erant ex parte Jonathae omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Mathathias filius Absolomi, et Judas filius Calphi, princeps militiae exercitus.

71 Et scidit Jonathas vestimenta sua, et posuit terram in capite suo, et oravit.

72 Et reversus est Jonathas ad eos in praelium, et convertit eos in fugam, et pugnaverunt.

73 Et viderunt qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum, et insequebantur cum eo omnes usque Cades ad castra sua, et pervenerunt usque illuc:

74 et ceciderunt de alienigenis in die illa tria millia virorum: et reversus est Jonathas in Jerusalem.